monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 12
Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Quamvis desiderio magno raperetur, patientiae suae tamen momenta declaravit dicens: quia etsi adhuc contingat propria vota differri, ipse tamen, superna misericordia suffragante, in spe eius possit firmissimus inveniri, sicut Apostolus dicit: Spes autem non confundit . In tua enim misericordia dicit, quoniam qui aliter putat, omnem spem suae credulitatis evacuat. O virtus fidei, et firmitas magna credentis! Gaudebat ad praesentis absentiam, et interior homo Dei salutare iam conspexerat, quem adhuc exterior carnalibus oculis cernere cupiebat.