monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 11
Nequando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum. Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero. Hoc de diabolo et angelis eius dicit, quibus talis consuetudo est, insultare dum capiunt, victorias suas putantes sequacium ruinas. Dicit enim: si divisus a te fuero, illis gaudium dabo qui detestabili consuetudine tunc efficiuntur laeti, quando deceptos a se cognoverint possideri. Nam quod dicit, si motus fuero, significat infidelis animae mutabilitatem: quia necesse est ut in laqueum diaboli pedem mittat, si se quispiam vestigio mentis a Domini firmitate subducat.