monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 10
Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Venit ad secundum membrum deprecationis suae. Sed quas hic pietatem eius lacrymas profudisse credamus, ne dilatione diutina totus mundus captus erroribus interiret? Me enim cum dicit, non sibi tantum singulariter petit, sed universis fidelibus supplicat subveniri, quorum dilectione remedium generale petebatur. Respice, ad illud referendum est quod superius ait: Usquequo avertis faciem tuam a me? exaudi vero, ad illud quod dicit in capite psalmi: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Oculos autem cordis hic debemus advertere, qui in mortem obdormiunt, quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. Ipse est enim somnus de quo laetatur inimicus.