monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 9
Dolorem in corde meo per diem. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Adhuc super piis conquestionibus perseverat. Subauditur enim de versu superiore ponam, ut sit plena sententia: Dolorem in corde meo ponam per diem, id est per singulos dies, ut absolute continuatio temporis possit intelligi. Et respice versus istius primum verbum, ut iam non desiderium, sed decoro crescente ambitu excitatus dolor maximus sentiatur; quod utique fit quando spes longa protrahitur. Inimicus meus: de diabolo dicit, qui ante adventum Domini exaltatus humana captivitate gaudebat. Super me, hoc est super credulitatem meam, quia ille toto orbe colebatur instanter, cum devotionem fidei divina religio non haberet.