monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 7
Quousque avertis faciem tuam a me? Apparitionem postulat Christi, quam in Spiritu iam praevidebat. Ipsa est enim facies eius, quae carnalibus oculis potuit apparere: quam ille vir sanctus affectu generalitatis merito cupiebat aspicere, quae mundum dignata est coelesti visitatione salvare. Sic et desiderium divini amoris ostensum est, et impletam charitatem constat in proximis: quando iugiter expetebat quod omnibus prodesse cognoverat. Utrumque enim coniunctum, utrumque sociatum; ut nec Deus sine proximo ametur, nec proximus sine Divinitate diligatur.