monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 6
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Plenus propheta, ut dictum est, Domini charitate copiosa, qua eius humanationem avide sustinebat, confidenter eructans dicit differri se diutius ab exspectatione sua: quando omni desideranti valde molesta dilatio est. Quem licet illuminatione fidei credebat esse venturum, de eius tamen tarditate conqueritur, cuius adhuc speratum cernere non merebatur adventum. Non enim obliviscitur Deus, sed ab eo qui desiderat, oblivionem creditur pati, quando differt donare quod petitur. In finem, hic tempus significat quo incarnationem Domini praevidebat esse venturam. Talis enim querela fideles animas pulsat, ut et sine fine coelestia cupiant, et de Domini semper promissione confidant. Et intuendum, quod per hos quatuor versus ubique verba constantissimae patientiae ponit; dicit enim: Usquequo, quousque, quandiu, repetens etiam usquequo. Quae figura dicitur epimone, quando similia dicta crebra repetitione geminantur.