monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 2
Cum tituli huius verba praecedenti expositione iam nota sint, convenit ut de continentia magis psalmi aliquid dicere debeamus. Totus enim de charitate loquitur Domini Christi, in qua est totius legis sita perfectio, quam si quis habet, omnia mundi istius blandimenta postponit; nam dum ipsa sola ex toto corde requiritur, eius contrarium non amatur. Charitas enim Dei quaedam vernalis est pluvia virtutum, sub qua et beata voluntas germinat, et operatio sancta fructificat: patiens hic in adversis, temperata in prosperis, humilitate potens, afflictione laetissima, inimicis benevola, bonis suis superans malos. De qua etiam supernae creaturae semper accensae sunt: flamma reficiens, desiderium salutariter crescens; et ut apostoli voce cuncta complectar: Deus ipse charitas est . Quapropter ipsam nos decet expetere, ipsam sine fine desiderare; ut quia hic inde expleri non possumus, saltem ex ea in futura retributione satiemur, sicut in centesimo decimo octavo psalmo legitur: Defecit in salutari tuo anima mea . Istud enim deficere, felici est perennitate constare.