monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 17
Consideremus hunc psalmum nimis utilia nobis sacramenta declarasse. Dixit enim quam vanis et superfluis homines locutionibus occupentur; ut non veritatem qua vivant, sed quo moriuntur, velint affectare mendacium. Deinde quale sit eloquium Domini consequenter exposuit; ut salutariter unicuique sua sordeant, si quantum sint mundissima Domini verba cognoscant. Quibus rebus illud remedium datur, quoniam secundum potentiam Domini filios hominum constat posse liberari. Et quia undecimi numeri virtus, in quo hic psalmus est constitutus, evangelicum nobis cognoscitur indicare mysterium; Patrifamilias supplicemus, ut in vineam suam saltem vel undecima nos hora clementissimus intromittat; quatenus mercedem operibus non debitam, sed dignetur donare gratuitam. Nam et beatus Prosper in secunda parte libri qui inscribitur, Ante legem, sub lege, et sub gratia; de undecimo calculo sic ait: Neque sine hoc mysterio undecim velis cilicinis tabernaculum desuper operiebatur, quo reum esse ostendat totum mundum Deo, ac sub poenitentia degere. Ipsius enim numeri psalmus habet principium: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.