monumenta.ch > Hieronymus > csg68.318 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 15
In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Postquam sermones impiorum in prima parte competenti exsecratione redarguit, et in secunda parte eloquia Domini mirabili praedicatione laudavit, venit ad conclusionem psalmi, in qua singulis partibus sub uno versu digna restituit. Dicit enim sub brevissima sententia: In circuitu impios ambulare; ut nunquam ad rectam possint semitam pervenire. Tortuosae siquidem viae malis semper moribus applicantur, sicut Salomon de impiis dicit: Dereliquerunt vias rectas, ut ambularent in vias pravas . Et ideo pervenire ad requiem octavae diei nequeunt, qui rotarum more in sua semper terga vertuntur. Sequitur, secundum altitudinem tuam, multiplicasti filios hominum. Hoc ad illos pertinet qui sincere eloquiis Domini castis purissimisque crediderunt. Et vide quantum illis in isto verbo promittitur; dicit enim, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum; non secundum meritum suum, sed secundum illud quod humanas nescit angustias sustinere. Altum enim saepe dicimus quod comprehendere non valemus. Sub mensura enim Creator non est quae creaturis omnibus data est; nec aliqua in eo potest esse dimensio, a quo rebus omnibus numerus, pondus, mensuraque praestatur. Multiplicasti autem filios hominum, ad illam promissionem respicit Abrahae in qua dicit: Multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli . Quod eum in sanctis suis et fecisse, et quotidie facere manifestum est.