monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 14
Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. Sicut superius dixit: Disperdat Dominus universa labia dolosa, ita hic conservaturum Dominum promittit, qui eloquiis eius pura mente crediderunt. Et vide, sanctae regulae, qua moderatione servatae sunt. Dum dicit, tu nos custodies, praesumptionem caducae humanitatis abscidit; ne quis de se confidendum ullatenus aestimaret. A generatione hac: sive Iudaeos, sive mundi istius significat peccatores, a quibus nostra virtute non possumus custodiri, nisi illius miseratione protegamur. Addidit etiam, in aeternum, quia hic nos in tribulationibus consolatur, ibi in aeterna securitate constituit; hic adiuvat, illic glorificat et coronat. Ita nos piissimus Creator et hic conservat, ne pereamus; et ibi beatificat, ut nullatenus miseri esse possimus.