monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 13
Argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum. Adhuc definit per similitudinem metalli candidi quid sint eloquia casta. Argentum terrae igne examinatum, quod solet esse purissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum. Examinatum quippe vel purgatum, contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait: Labia dolosa in corde et corde. Et ut quamplurimum distaret agnosceres, addidit, purgatum septuplum. Qui numerus ad septiformem Spiritum videtur posse respicere, id est, timorem Dei, pietatem, scientiam, fortitudinem, consilium, intelligentiam, sapientiam; per quae Verbum divinum tanquam in succensis fornacibus manens, veritatis rutila coruscatione resplendet.