monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 12
Eloquia Domini eloquia casta. Postquam dixit verba Patris, eadem ipsa laudando confirmat; nam sic omnia contigerunt, quemadmodum promissa noscuntur. Quid sint ergo eloquia Domini, sub brevitate definitur, id est eloquia casta, videlicet virginali integritate purissima, quae nullum mendacium corrumpat, nulla macula falsitatis inficiat. Nam sicut castitas ignorat pollutionem, ita eloquia Domini nesciunt cum aliqua sorde misceri. Sed hoc non otiose accipias, quia contra illud ponitur, quod superius dictum est de iniquis: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, ut inspecta rerum varietas ab iniqua nos consuetudine removeret. Quod schema Graece syndesmos dicitur, Latine collatio, quando sibi, aut personae, aut causae, sive ex contrario, sive ex simili comparantur. Hic enim eloquia divina laudantur: superius vero sermo humanus arguitur.