monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 11
Ponam super salutari meo: fiducialiter agam in eo. Salutare suum dicit Pater Verbum suum, quod est caro factum, per quod vita mortalibus venit, dum omnis credens salutem copiosa largitate consequitur. Et quid super eum ponit? Consolationem scilicet, quam superius dixit inopum et pauperum: quod Domino Salvatore resurgente, fidelibus provenisse manifestum est. Fiducialiter agam: potestas omnipotentiae paternae declaratur, quia revera ille fiducialiter agit, cuius voluntati nullus praevalet obviare. Sic et de Christo in Evangelio dictum est: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam scribae eorum et pharisaei . Sed potestas Patris, Filii fiducia est; sicut Filii fiducia, potestas est Patris; quod toti Trinitati pro unitate naturae certum est convenire.