monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 10
Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. In his duobus versibus subtiliter Patris et Filii inspiciendae personae sunt, ut nobis intelligentiae confusio possit auferri. Nam postquam arguit eos qui de Domini fundendo sanguine tractaverunt, venit ad secundam partem, in qua propheta voce Patris resurrectionem promittit Domini Salvatoris. Aliena enim verba referre possumus, cum tamen personae nostrae non mutamus eloquium. Intelligamus autem quae sit hic pietas Creatoris, quando propter miseriam inopum, et gemitum pauperum clarificatus est Dominus Christus: ne eius fideles diutina tribulatione gravarentur. Exsurgam, metaphorice dictum est illum exsurgere qui nescit humana imbecillitate recubare. Sed exsurgam dicit, apparebo, et manifestabor in Filio. Una enim virtus, et indiscreta maiestas est. Apparet enim et manifestatur Pater in Filio, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui me videt, videt et Patrem .