monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 9
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt: quis noster Dominus est? Illos exponit qui in prosperis rebus nimia loquacitate turgentes, gloriam suam exaltare praesumunt, et ponunt in propria potestate, quod se dementes a Deo non intelligunt accepisse. Hos paulisper interrogo, quare non sunt garruli, cum supervenientibus curis stupida taciturnitate constricti sunt? Defigentes enim vultus in terram, claudunt ostia labiorum; et tanquam linguam perdiderint, sic confusis mentibus obmutescunt. Adde aegritudinum varios casus; ut frequenter non sit idoneus cibum petere, qui videbatur de labiorum se potestate iactare. Tunc ipsi, si possunt, dicant: Labia nostra a nobis sunt: Quis noster est Dominus? Istud autem, Quis noster est Dominus? Sacrilegorum verba repetuntur. Quae figura dicitur antisagoge, id est contradictio.