monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 8
Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Sequitur sententia generalis; sicut solet lege sanciri, quando unus peccat, et universale malum severitas promulgata condemnat. Disperdat, contra adunationem dicitur Iudaeorum; ut passim pereant, qui in una se pravitate collegerant. Lingua vero magniloqua est quae sibi aliquid magnae potestatis assumit; nec intelligit a Creatore datum, dum eventus rerum sibi putat esse subiectos; sicut Apocalypsis de Antichristo dicit: Vidi in cornu illo quod erat excelsius, os loquens magna , etc. Et ne in bono linguam magniloquam potuisses accipere, praemisit, labia dolosa. Considera vero pietatem dicentis, quod non hominibus, quia multi ex ipsis convertendi erant, sed ipsis vitiis imprecatur.