monumenta.ch > Lucanus > csg863.139 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 7
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. Vana, falsa significat, iuxta illud quod superius dixit, diminutae sunt veritates a filiis hominum, quando contra Dominum Christum testimonia quaerebant, et semetipsos pravis susurrationibus excitabant. Proximos autem significat, non tam cognatione generis quam sceleris participatione sociates. Nam quod dicit, in corde, et corde: quoties volumus dolosos exprimere, duplicia eorum corda declaramus; sicut Iacobus dicit: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis . Quando autem simplices cupimus indicare, unum cor in eis esse testamur, sicut in Actibus apostolorum legitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una . Sic et bilingues dicimus, qui in una sententia minime perseverant. Et respice praedictas res, qualis fuerit secuta sententia: Locuti sunt mala. Necesse est enim ut mala loquerentur, qui duplicia corda gestabant.