monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 6
Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Studiose discutiamus hoc principium psalmi, quoniam magnorum schematum decore formatum est. Exclamat enim ad Dominum subito propheta, ut de ipsa formidine appareat periculi magnitudo. Deinde per figuram synathroesmos, usque ad divisionem congregat multa, quae timuit. Quod schema inter violentissimas figuras accipitur, quando plurimae res in unum, et multa crimina colliguntur. Nam cum hoc saeculum respiceret animas multiformiter ingravare, salvum se petit a Domino fieri, apud quem veram medicinam noverat inveniri: sanctum dicens abesse de mundo, ubi tanta malorum inesse cognoscitur multitudo. Hoc, quantum ad homines pertinet, dicitur; caeterum ille ubique praesens esse cognoscitur. Et ne haberetur ambiguum, quod dixit, defecit sanctus, consequitur diminutas esse veritates a filiis hominum. Aliter enim sanctus deficere non poterat, nisi fuisset inter homines veritas imminuta. Quod argumentum dicitur a consequentibus, quando illud quod praemittitur, sequenti dictione firmatur. Verum cum dicit, diminutas, depravata Dei munera culpis hominum evidenter ostendit, qui collata sibi beneficia propria perversitate commaculant. Et intuendum quod plurali numero sunt positae veritates, cum una sit veritas. Sed cum virtus eius per unumquemque hominem coelesti dispensatione tribuitur, multas esse testamur. Ut dicere solemus prophetia David, prophetia Ieremiae, Evangelium Matthaei, Evangelium Ioannis, caeterosque, qui huius rei honore floruerunt: ita et veritates enuntiamus, quando qualitas eius per individuas partes humanis mentibus Domini largitate praestatur. Potest etiam et ad Iudaeum populum competenter aptari, qui donis coelestibus vacuatus credere non voluit, quem tantorum videntium turba prophetavit.