monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.97 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 4
Prima parte propheta a mundi istius perversitate salvum se petit fieri, quoniam dolosi atque superbi potentiam Domini sceleratis oblocutionibus abnegabant. Secunda promissionem Patris per omnipotentem Filium praedicat esse faciendam: eloquia Domini sub brevitate collaudans, sicut prius sermones impios arguebat.