monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 2
Octava, ut in sexto psalmo iam dictum est, ad aeternam pertinet requiem; nam octavum diem mundus iste non recipit, sed finito septimo semper redit ad primum. In istis enim diebus pluralis est numerus: ille autem singularis accipitur, qui nullo succedente mutatur. Quapropter dicenda virtus est psalmi, ut per eius intentionem inscriptio tituli facilius possit intelligi. Petit itaque propheta iniquitatem mundi istius destrui, ut ad illam veritatem futurae promissionis debeat perveniri. Sic illud imperturbabile regnum significatur, quando eius beatitudo indesinenter expetitur. Merito ergo huic psalmo octavus dies aptatus est, ubi saeculi istius consuetudo vitiosa deseritur, et illius venire innocentia postulatur. Caetera vero huius tituli verba praecedentibus expositionibus probantur esse notissima.