monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 16
Quam bene versutias haereticorum et retributiones eorum psalmus iste mirabili brevitate complexus est! ut quorum futuras paenas agnoscimus, ab eorum pravitatibus arceamur. Est enim in numero ipso et virtus sancta Decalogi, qui humanae vitae provenit gloriosissimus institutor. Nam sicut ille hominum vitia condemnat, sic et iste sensum iniquae praedicationis impugnat: tanto a maiore periculo liberans, quanto plus est in fide delinquere, quam carnis fragilitate peccare. Merito ergo et hic psalmus hunc numerum tenet, qui sensus nostros in orthodoxa credulitate perfectissima institutione confirmat. Nam et in Evangelio , bonus servus offerens decem talenta laudatus est, et potestatem supra decem civitates accepit in praemium. Apostolus quoque in magnum sacramentum, Verbum Domini decem scripsit Ecclesiis: significans sacrae doctrinae plenitudinem, hanc complecti numeri quantitatem. Nam et numerus ipse in magnam virtutem laudemque collectus est; qui licet in extensum calculum, infinitumque tendatur, ipse tamen in semetipso semper crescenti summa revolvitur; et probe, ut cum nihil recipiat extraneum, magnum de se facere videatur augmentum. Hic etiam merito dicitur decus, quoniam a decore nomen accepit.