monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 14
Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius. Fit quoque de aequitate aeterni Regis decora conclusio. Iustum dicit Dominum amare iustitiam, quia nescit alios respicere, nisi qui norunt custodire iustitiam. Adiecit, aequitatem vidit vultus eius: illam scilicet aequitatem quam tamen propitius ipse concedit. Non enim quidquam ex se probi humanitas habet, nisi quod a Domino bonorum omnium susceperit largitore. Vultus vero hic propitiationem Domini significat. Nam et in alio psalmo legitur: Vultus autem Domini super facientes mala . Sed quoniam hic dixit, aequitatem vidit, per aequitatem gratiam ipsius fecit intelligi.