monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 13
Pluit super peccatores laqueos: ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Pluit, ad verba praedicantium retulit coelo manantia, quae piissimis imbres sunt; perfidis autem igniti laquei. Illi enim bene intelligendo, inde fructificant; isti male tractando animas suas nodo perversitatis strangulant. Ignis est quando eos flammea cura consumit; sulphur, quia cogitationes eorum detestabili fetore sordescunt; spiritus procellarum, dum se tumultuosa mente confundunt; pars calicis eorum, id est mensura qua pollutis actibus ebriantur. Calix autem et in bono dicitur, ut est: Calix tuus inebrians quam praeclarus est ! Calix enim mensura est qua potantur animae. Calix autem dictus, eo quod assidue calidam soleat suscipere potionem. Macrobius quoque Theodosius in quodam opere suo gentem dicit Cylicranorum fuisse iuxta Heracleam constitutam, composito nomen ἄπὸ τοῦ κύλιχος, quod poculi genus una littera immutata calicem dixit. Unde hoc nomen memoriae constat infixum.