monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 12
Vers. 7. Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Non est improborum derogatio cogitanda, quando Dominus iustum requirit et impium, qui omnia sub veritate discernit. Quod ideo dicitur, ut hominum desideria, opiniones fatuae non seducant; sed unusquisque circumspiciat conscientiam suam, de qua novit solum Dominum ferre iudicium. Sequitur brevis et manifesta sententia. Quid est diligere iniquitatem? odisse animam suam. Sic enim se persequitur, qui diabolum sequitur, dum illas semitas commeare vult, quae ad poenarum loca fugienda perducunt.