monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 11
Oculi eius in pauperem respiciunt; palpebrae eius interrogant filios hominum. Sicut infelices sunt a quibus avertitur, ita beati redduntur, ad quos propitius respicit Deus: quoniam intuitus eius beneficium est, quia peccatorum tenebris non offunditur, qui tanta claritate lustratur. Nam et lapsus Petrus redire tunc meruit, quando eum clementia Divinitatis aspexit. Et intende quod prius posuit oculos; post vero palpebras. Palpebrae dictae sunt a palpitando. Sunt enim quaedam luminum thecae, et quasi folles oculorum, quos claudimus dormientes, ut fatigatum corpusculum reparare possimus. Ergo quia in Domino membrorum ministeria per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum, non solum quando intendit oculis, sed etiam tunc requirere, id est considerare filios hominum, cum ea negligere quasi dormiens aestimatur.