monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 9
Quoniam quae perfecisti destruxerunt: iustus autem quid fecit? Idem de ipsis haereticis dicit, destruxisse illos legem Domini, cum interpretationibus falsis Scripturas sanctas lacerare moliuntur: convertentes in quorumdam necem, quae a Domino prophetata sunt ad salutem. Subiungitur etiam defensio Domini Christi: dicit enim, si homines voluerunt aequitatem iniqua interpretatione subvertere, cur accusant eum qui iuste locutus est? Errores enim non de praecepto trahunt, sed de nequissima sua voluntate concipiunt.