monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 8
Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Permanet in comparatione sagittarii; nam sicut iste habet sagittas in pharetra, ita ille gestat in corde verba venenosa. In obscuro vero, sive cum persecutionibus perturbatur Ecclesia, quando timore periculi carnales homines creduntur facilius immutari: sive in abscondito consilio, cum opportunius putant Christianos decipere, quando eos iudicant sua consilia non videre. Sed cum dicit, rectos corde, insidias eorum ostendit inanes et vacuas. Recti enim corde non sunt, nisi qui nulla iniqua decipi persuasione potuerunt.