monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 6
In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? Hoc schema dicitur coenonema, id est communicatio consilii; quod fit frequenter quando aut cum adversariis, aut cum adiutoribus verba miscemus. Ad persuasores quippe haereticos hic sermo dirigitur, qui volunt loqui quod impium est, ut contentionibus pravis seducant animas innocentes. His ergo vir fidelis dicit: Dum ego sim in religionis fixo cacumine constitutus, quemadmodum mihi suadetis, Transmigra in montem, id est ad haereticam pravitatem: mentientes ibi esse Christum, ubi veritas nullum probatur habere vestigium. Mons enim in Scripturis divinis aequivocus est, quod dissimilibus rebus pro aliqua comparatione deputatur. Frequenter enim et in bono, et in malo ponitur; nam cum in bono mons dicitur, firmitas eius consideratur, et honorabilis altitudo; cum in malo, stupor mentis, et elevata superbia. Sic unum nomen diversis rebus, consideratis qualitatibus, congruenter aptatur. Passerum quoque plura sunt genera: alii gaudent ad foramina parietum, alii valles roscidas requirunt, nonnulli montes appetunt squalentes. Sed nunc de illis dicit qui ad altissima loca terrarum levissima voluntate rapiuntur; ut his merito similes aestimentur, qui ad nequissimas praedicationes, levitate inconstantis animi transferuntur.