monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 2
Cum frequenter in titulis positum videatur, In finem, et intentionem mentis nostrae ducat semper ad Dominum Christum, tamen propter diversa miracula positum esse non dubium est. Modo enim indicat gloriosissimam passionem, modo triumphalem et admirabilem cunctis gentibus resurrectionem: nunc autem sanctam fidem declarat, in qua haeretici digladiantur contra fidelissimos Christianos; ita fit, ut iugiter tendat ad Christum, quamvis diversis significationibus inveniatur aptatum. Quod etiam in reliquis psalmis, si aciem mentis intendas, cognoscis esse faciendum. De Psalmo autem et David illa meminisse sufficiat, quae superius dixisse cognoscimur. Sciendum tamen hunc psalmum prolatum esse ad haereticos destruendos.