monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 49
Completa est psalmographi denuntiata promissio, reserata sunt Filii occulta miracula. O ingentes et admirabiles causae, quae quamvis expositae videantur, adhuc tamen sine dubitatione secretae sunt! Nam cum praedicuntur, non habentur incognitae; dum ignorantur, quando veniant, adhuc obstrusae esse monstrantur. Sic et secretum est quod dicitur, et quaerentibus non tacetur. Quapropter effusius Domino supplicemus, ut nobis emendationem saluberrimam conferre dignetur; quia sine excusatione peccat, cui retributio peccatorum praedicitur esse ventura. Mente quoque retinendum est, hunc psalmum esse primum in quo adventus prophetatur Antichristi. Numerus quoque praesens et illud occultum probatur aperire, quod hora nona Dominus emisit spiritum. Nam cum inter alia et de passione ipsius psalmus iste locutus sit, merito, et per calculum suum transitus eius horam annuntiat, quando etiam crucis ipsius noscitur narrasse mysteria.