monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 47
Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Ecce auctoritate prophetica commonemur, non solum quemlibet pupillum, sed pupillum et humilem Deo esse gratissimum. Nam cum dicit: Iudicare pupillo et humili, significat pro ipso ferri posse sententiam. Sed cum humilis dicitur, iustissimus approbatur. Sequitur quoque definitiva promissio, ideo illa quae dicta sunt fieri, ut ulterius a nullo hominum permittatur excedi. Tunc siquidem omnia mala finienda sunt, quando auctor omnium peccatorum cum sua plebe damnabitur. Haec sunt occulta filii, quae psalmi huius titulus canit. Nam licet per quaedam indicia frequenter videantur edicta, quando tamen veniant, hominibus incognita habentur. De ipso enim die Dominus in Evangelio dicit: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus . De quo loco beatissimi Patres Hilarius et Augustinus Ecclesiae sancta lumina, plurima et luculenta dixerunt: iudicantes esse nefarium, si illa omnipotens Verbi humanatio aliquod de futuris ignorasse putaretur, quod Patrem scire praedicavit. Nam cum Petrus in Evangelio dicat: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te : item ipse Dominus dicit: Omnia quae habet Pater, mea sunt ; utique Patris omnia non haberet, si quod Pater nosset, ille nesciret. Sed ita salutariter ac veraciter credendum esse docuerunt, ut per figuram metonymiam, id est transnominationem, quae in Scripturis sacris saepius invenitur, debeat intelligi, quod utiliter suos faciat nescire subiectos. Nam in Genesi Abraham Deus dicit: Nunc cognovi quoniam times Dominum Deum tuum , id est nunc te cognoscere feci. Sic et hic positum est, nescio, id est nescire vos facio. Nam ipse Dominus alibi similiter dicit: Nescio vos ; cum utique quos damnabat ignorare non poterat. Denique interrogatus de ipso articulo dicit: Non est vestrum scire tempora vel momenta ; non enim dixit, non est meum, vel non est nostrum, sed ait: Non est vestrum scire. Sic utrumque servatum est, ut et homines ignorarent quae illos non oportebat agnoscere, et hoc Dei Filius nequaquam carnis infirmitate nesciret. Quod si maiestatem illam, quod dici nefas est, texisse ignorantiam suspicemur, fortior utique inveniretur ignorantia quam divina natura, quae, ut stulte dicam, opprimere valuit providentiam, per quam omnia sunt creata. Sed cum haec nimis doceantur absurda, credere dignum est totam Trinitatem, cui una atque omnipotens natura est, omnium rerum indefectam semper habere notitiam.