monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 46
Desiderium pauperum exaudivit Dominus, concupiscentiam cordis eorum exaudivit auris tua. Bene vota iustorum verbis congruis exprimuntur. Dicit enim, desiderium pauperum, quod fit semper amore praemisso, ut illic eum evidenter videre cupiant, ubi nunc etiam mentis lumine transferuntur. Sequitur, concupiscentiam cordis eorum. Hoc verbum constat esse violentius. Concupiscentia enim ibi dicitur, ubi coniuratis quodammodo animae viribus aliquid ardore mentis appetitur. Sequitur, exaudivit auris tua. Quod regulariter debemus advertere, nihil in Deo corporalium esse membrorum, sed virtutis eius effectus, qua audit, auris vocatur; qua videt, oculus; qua perficit, manus. Verum haec dicta condantur memoriae, ne, quia crebro repetenda sunt, nos ipsa repetendo fastidium facere videamur.