monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 44
Contere brachium peccatoris et maligni; requiretur delictum eius, nec invenietur. Ante oculos prophetae Antichristi nequitia redit; et rogat ne illi bacchari diutius liceat in sanguine beatorum. Contere, id est ad nihilum redige. Brachium eius dicit potentiam qua peccatores male utebantur: quia insigniter impia faciebat; et hoc nomen ab eo singulariter meruit, quoniam in sceleribus similem non habebit. Malignus, quia iniquus dissuasor erit; ut quos terrore non potest pervertere, saltem conetur per noxia praemia declinare. Delictum autem eius, dicit commissa perperam; quod licet singulariter pronuntiatum sit, innumerabilia tamen eius exstabunt sine dubitatione peccata. Omnia siquidem facta ipsius ac dicta peccata sunt, cuius universa vita delictum vocatur. Addit, nec invenietur, quia dubium non est perire scelestam potestatem, cuius damnandum constat auctorem.