monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 43
Tibi enim derelictus est pauper: pupillo tu eris adiutor. In medium deductis impiis atque convictis, redit ad iustos; ut sicut illi digna factis recipiunt, ita isti promissa praemia consequantur. Nam cum dicit: Tibi derelictus est pauper, ostendit quoniam qui illi derelinquitur, nulla utilitate fraudatur, quoniam hoc est pio principi dimitti, quod bonis omnibus tradi. Pauper enim dictus est a paululo lare. Relictum ergo dicit pauperem Deo, ut omnes videant quae bona possint de eius reportare iudicio. Pupillum vero dicit, non cuius genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est mundus. Nam multos pupillos invenies orbatos patre visibili, et sunt blasphemi, abliguritores, et quod in illa aetate creberrimum est, luxuriosi, et hi a Domino probantur alieni. Sed ab illis pupillis dividi non potest adiutorium Dei, quorum pater diabolus in actione facinorum probatur exstinctus. Et intende quod dicit: Tu eris adiutor; ut cum carnaliter affligi videas eos, non dubites esse liberandos.