monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 42
Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Istud iam probata re Domino cum gratulatione dicendum est: Vides quoniam nullus tibi illudet. Superius enim dixerat: Sub lingua eius labor et dolor; haec nunc verba repetit: Vides quia laborem et dolorem consideras, quae et ille perfidus dum sub lingua sua haberet, id est in cogitatione revolveret, cognosci penitus non credebat. Consideras profecto, quando in tuis manibus, id est iudicio traditus non evadit; sed digna factis recipit, qui vacandum ab sceleribus non putavit. Sic omnis potestas penes Deum esse declaratur, qui peccatores ipse sibi et tradit et punit. Nam quod per ministros eius geritur, ipsius virtute sine dubitatione completur. Quo fugiat, quem tanta virtus insequitur? Committat licet scelera, et diversorum hominum subversione pascatur; quidquid fecerit non erit impunitum, cum aeterna damnatione torquebitur.