monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 40
Vers. 33. Exsurge, Domine Deus meus, et exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum in finem. Decursis quatuor partibus, nunc exaltative propheta se convertit ad quintam: supplicans fieri quod tamen sciebat esse venturum. Exsurge dicitur, citius surge, hoc est celeriter veni. Exaltetur manus tua: manus operationem significat: sed ista Dei operatio iudicium est, quod exspectamus esse venturum. Illud enim desiderabat venire, ubi iste superbus posset occumbere. Ne obliviscaris pauperum in finem. Contra quos impius dicebat: Avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Nunc rogat ne secundum votum Antichristi obliviscatur pauperum in finem saeculi, ubi futura est retributio meritorum.