monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 39
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus: avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Nimis stulta cogitatio. Crediturus est Deum dissimulare, cui honorem sacrilegus conatur eripere, putans eum fideles suos nolle respicere, cum propter ipsum doceantur omnia poenalia sustinere. Ignarus veritatis contraria suspicione movebitur; nec intelliget quod sequitur: Ne obliviscaris pauperum in finem. Non enim dicit nihil eos esse passuros, sed nullatenus usque in finem esse deserendos.