monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 37
Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem, dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum. Iteratio insidiarum, nimietatem callidi persecutoris ostendit. Rapere vero pauperem significat subitum periculum animae, ad quod ille nefandissimus trahere nititur innocentes. Deinde ad expositionem priorum sequitur decora repetitio; nam ut non putares pauperem raptum aut fisci debito, aut interpellatione causae civilis, geminavit rapere pauperem; et mox causam persecutionis annectit, dum attrahit eum, id est, dum illum a veritate culturae ad nominis sui venerationem molitur adducere. Et ne adhuc istud, attrahit eum, dubium habere potuisses, addidit: In laqueo suo humiliabit eum. Laqueus significat dolum, quo simplicium corda capiuntur, et velut nodo perversitatis lamentabiliter alligantur. Humiliabit autem, bene dictum est: quoniam de vera religione sine dubio cadunt, qui ad insana dogmata perducuntur.