monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 36
Insidiatur in occulto, sicut leo in cubili suo. Leonem in cubili suo antefatum dicit Antichristum, qui atrociter et dolose laceraturus est populum Christi. Inter initia enim persecutio Ecclesiae violenta tantum fuit, ut a paganis, proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad idolorum sacrificia cogerentur. Altera fraudulenta, quae nunc per haereticos et falsos agitur Christianos. Novissima superest, quae per Antichristum praedicitur esse ventura: qua nihil periculosius, quoniam erit violenta nimis ex potestate regni singularis, et deceptiosa miraculis; ut, sicut Dominus in Evangelio dicit, seducat, si fieri potest, etiam electos . Proinde ad vim pertinet quod positum est, leo; ad dolos, quod ait, in cubili suo. Sic utraeque iniquitates eius singulis sermonibus intimantur.