monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 35
Vers. 28. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Oculi eius in pauperem respiciunt. Cum dicit, Sedet in insidiis, actus Antichristi latronum consuetudini comparavit, qui occultas vias insident, ut interficiant innocentes. Quae figura dicitur phantasia, quoties in concipiendis futuris visionibus animus perducitur audientis. Tale enim Antichristi regnum dicit futurum, quod ad martyrum coronam, et infidelium ruinam constet esse permissum. Sequitur: Cum divitibus. Hic significat multitudinem malorum. Saepe enim in Scripturis divinis divites in malo accipiuntur, sicut pauperes in bono. Interficere vero innocentem est de religioso facere sacrilegum, eiusque animam perpetua morte damnare. Nam cum dicit, oculos eius in pauperem respicere, non respicit, ut prospiciat; sed ad hoc intendit, ut perimat.