monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 34
Cuius os maledictione et amaritudine plenum est: sub lingua eius labor et dolor. Nequitia eius duplici perversitate describitur; in ore quippe habebit blasphemam maledictionem, cum se Dei Filium mentietur; amaritudinem, quando resultatoribus suis poenam mortis indicet, et ad supplicia iubebit pervenire, qui eum tanquam numen contempserint adorare. Haec habebit in ore quae locuturus est publice. Sub lingua vero, quod ait, designat eum cogitationes habere saevissimas; ut cum ipse sit perditus, perdere cuncta festinet. Quarum rerum definitio labor et dolor est: labor cum diversis cladibus affligit innoxios; dolor cum martyres facit, quoniam sine labore et dolore corporis consummari non potest corona martyrii. Sic universa quae loquitur vel cogitat, pari faece polluta sunt.