monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 33
Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo. His verbis proprie cogitationem Antichristi designat, vel eorum qui eius famulantur arbitrio, quoniam scriptum est: Imitantur ergo illum, qui sunt ex parte ipsius . Qui sibi ipsi malitia faciente dicturus est, nullam gentem intactam relinquam: sed de ista natione me ulciscens, ad aliam gentem iterum transferar vindicandus; ut omnes studio pravo possit affligere, qui eius visi sunt nisibus obviare. Actus vero suos uno verbo definivit, quando se sine malo nihil dicit esse facturum.