monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 32
Polluuntur viae eius in omni tempore; auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur. Sicut de iustis dicturus est: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini : ita nunc de Antichristo dicitur, omnes semitas habere pollutas, id est cogitationes factaque sordentia. Necesse est enim ut sint contaminata atque polluta, quae ducatu pestiferi diaboli sordidantur. Additur etiam nefarium scelus, ut cum vindictam in se respicit esse dilatam, Deum non putet exercere velle iustitiam. Sic enim auferuntur iudicia Dei a corde impii, quando videt tardius venire, quod celeriter meruerat sustinere. Et quod illi auget interitum, cum vitiis serviat, omnium inimicorum suorum obtinere dicitur principatum. Qua felicitate subvectus ad scelera pronior erit, cum nullum sibi obviam ire posse cognoverit. Qui tanta inferius proprietate describitur, ut iam non futurus, sed quasi praesens esse videatur. Quae figura dicitur characterismos, quando aliquis aut per formam describitur, aut per actus proprios indicatur.