monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 31
Secundum multitudinem irae suae non inquiret. Non est Deus in conspectu eius. In exponenda voluntate Antichristi perseverat: quia secundum peccata sua Dominum non requiret. Dicendo enim secundum multitudinem irae suae, ostendit omnia illum turbulenta crudeliaque facturum. Verum istius nequitiae reddita est causa conveniens, quia in conspectu suo non habet Deum. O quam profunda caecitas est, Deum ante oculos non habere! Nam si ultimum malum creditur solis lumina non videre, nonne apud superos inferna patiuntur, qui auctorem sacri luminis pro sua minime caecitate respiciunt? De ipso quoque nequissimo Daniel propheta testatur dicens: Et extolletur rex adversus omnem Deum, et magnificabitur super omnem Deum, et ad Deum deorum loquetur superbiam .