monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.175 r > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 30
Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicetur. Irritavit Dominum peccator. Reddita est causa quae peccatores cogitati nibus suis faciat illigari. Malus enim dum praedicatur extol itur; nec de correctione cogitat, cui laudator blandiens invenitur. Sequitur exaggeratio iniquitatis; ut ille benedicatur, qui male potius actitare cognoscitur. Verum iste qui adulantium falsitate deceptus, in magnam se superbiam dominationis evexerit, quod proprie de Antichristo datur intelligi, qui fallentium catervis eousque perducitur, ut se non solum regem terrenum, sed etiam rerum omnium praedicet deum; sicut Apostolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat, et extollat se super omne quod colitur, et quod dicitur Deus . Sed ista illi proficiunt ad ruinam; irritat enim verum Dominum, ut falsus deus flammis ultricibus addicatur.