monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 29
Dum superbit impius, incenditur pauper, comprehenduntur in cogitationibus suis quas cogitant. Studiosius est haec sententia perscrutanda: ne putetur exinde iustus uri, quia peccator in isto saeculo videtur extolli. Sed sic potius intelligendum est, superbit impius, cum effectum malignae voluntatis expleverit. Tunc magis pauper ad studium virtutis accenditur, quia dum viderit peccatorem nimis exaltatum, facile novit esse casurum; et avidius ad humilia tendit, unde se exaltandum potius esse confidit. Sed istis impiis ac superbis provenit illa damnatio, ut debitis poenis, quasi quibusdam uncis apprehendantur: ne illos in lucem prodire liceat, qui tenebrosis actibus contraduntur. Deus bone, quantus horror est timere quae non valemus effugere! sed dona hic illa odisse, quae tuo praecepto iubemur evitare.