monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 28
Utquid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus in tribulatione? Interiecto diapsalmate, venit ad quartum membrum: ubi temporis illius mala pertractans, afflictorum consideratione Domino dicit more infirmitatis humanae: Cur recessisti longe? non quod ille locum derelinquat, et ad aliud spatium transferatur qui ubique totus est, sed quasi recessisse creditur, cum subvenire tardaverit. Sed dum superius dixerit: Quoniam non derelinques quaerentes te, Domine, hic sequitur, despicis in opportunitatibus; sed illud constat dictum veraciter et definitive, istud autem pro gementium anxietate prolatum est. Despici enim nos credimus, si vel minimo tempore differamur; sed ille tunc magis uberius praestat, cum magnae patientiae (mss. A., B., F., pietatis) nobis solatia subministrat.