monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 27
Constitue, Domine, legislatorem super eos: ut sciant gentes quoniam homines sunt. Evidentius iam de ipso dicit Antichristo, ut talis princeps detur peccatoribus, non qui eos regat, sed qui cum ipsis una depereat. Denique sequitur, ut sciant gentes quoniam homines sunt. Hoc autem dictum minantis est, ut ad conversionem potius inclinentur, qui de sceleris sui libertate praesumunt. Legis enim verissimus lator solus est Deus. Et quia ille contra praecepta Domini multa iussurus est, in maledicto ponitur, ut eis pravae legis conditor tribuatur; quod non ad salutem sceleratis proficiat, sed ad ruinam.