monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 26
Exsurge, Domine; non praevaleat homo: iudicentur gentes in conspectu tuo. Cum de fine saeculi propheta tractaret, adventum Antichristi cordis illuminatione prospexit, et periculi magnitudine perterritus, magna voce proclamavit: Exsurge, Domine; non praevaleat homo. Ipse est enim homo pessimus, quem humana non potest sustinere conditio: in quo tanta erit versutia vel potestas, ut sola Domini virtus, eius possit superare nequitiam. Gentes etiam petit celerrimo adventu iudicari, quae cum ipso saevissimo scelera magna facturae sunt. Nam dum occulta potestate hic omnia Dominus administret, ibi tamen palam iudicare petitur, ubi superbi nocere ulterius non sinentur.