monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 25
Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem. Videns propheta in hoc mundo divitibus despectui esse pauperes, et oblivioni crudelissimae deputari, in finem saeculi, quando Dominus ad iudicandum venerit mundum, pauperes non dicit esse contemnendos; sed tunc magis in memoriam Domini illos venire, quando divites huius saeculi a regni eius muneribus excluduntur. Et quare illi pauperes a Domino commemorentur exponit. Dicit enim, patientia pauperum, quae fidelissimos coronat; nam si quibuslibet aerumnis desit patientia, anima non potest esse perfecta. Quapropter patientia est inter anxias tribulationes saeculi usque ad finem mortis in timore Domini gratiarum actio iugiter observata; sicut Dominus in Evangelio dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras . Cuius rei tanta virtus est, ut etiam ipse Dominus, qui nihil patitur, patiens dicatur.